103
NVNCVPATORIA
tur, multisque & uarijs donis pro sua immensa
liberalitate & magnificentia diuináque natura
exornat, nec ullus ex omnibus, modo ipsi obedi¬
entiam praestet, haereditate coelesti, aut terrena,
priuatur, quod sit natura optimus, potentissi¬
mus, beneuolus & clementissimus, ac omnium
bonorum thesaurus, qui nunquam exhauriri po¬
test, imò nunquam ulla ex parte imminui. Quae
de causa complures impiè conqueruntur, Deum
olim fuisse patrem & naturam eius ministram,
benignam, et magnificam in omnes matrem:
Nunc uerò ipsum semper seuerum agere uitri¬
cum, ac naturam mutato ingenio duram praebe¬
re sese nouercam, qui Marcionis haereses uitan¬
tes, tanquam stulti in contrarium blasphemias
incurrunt iniquissimas. Ego sanè, ut de alijs
quamplurimis beneficijs, ijsque maximis, quae
nobis minimè meritis pro sua bonitate largitus
est, taceam, abhinc biennto certissimè accepi
diuino fauore lapidis philosophici ueram et cer¬
tam materiam, imò ipsum lapidem, quem pluri¬
mi uarijs & certissimis rationibus depinxe¬
4
ij