103
EPISTOLA
fertur) perdiderunt: Si demonstrares effectum,
crederemus. Talibus omnibus partim in episto¬
la altera, partim & hîc paucis respondemus.
Non omnibus omnia conuenire, nec debere me,
uel cogi, rem tantam quibusuis absque fructu in¬
dicare, sicuti neminem cogo ad hoc, ut credat me
quicquam in arcanis naturae scire, aut argumen¬
tis siue ui conatus sum in meam sententiam at¬
trahere, ut credat, me praedictam materiam ha¬
bere: Nec etiam blanditijs aut precibus unquam
egi cum ullo homine, mihi ista in re fidem ut ha¬
beat: Quia talis lapis, siue haec materia non com¬
ponitur nec dissoluitur hominum opinionibus,
sed natura ipsa, à qua suas habet praeclaras uti¬
lissimásque uirtutes, paucissimis notas, ob impe¬
ritiam & ingratitudinem nostram. Noui per
Herculem magnam esse multitudinem etiam in¬
ter doctos, quae negat ea esse aut fieri posse, quo¬
rum causas & effectus ignorat: Quasi huius¬
modi homines fastu tumentes, ueluti chamaele¬
on ex australi uento, omnia scirent, ac Protago¬
rae pessimi sophistae opinio esset uera, qui solet di¬
cere