103
NVNCVPATORIA.
cere, Hominem omnium rerum esse mensuram,
et tales cuique res esse, quales uidentur, quae opinio,
ut falsa iam diu à Platone, Aristotele reliquisque
philosophis damnata est: quia res ipsa non muta¬
tur opinionibus, neque constat. Plurimi clamant
cum rem nouam & praeclaram audiunt narra¬
ri, hoc nunquam prius est auditum, est incredi¬
bile, absurdum est, fictum & falsum est, et quod
longè absurdissimum existit, non potest uerum
esse: quia antea nunquam audiui, nec legi simi¬
lia. Ab bone Deus, quasi singula & uniuersa
ex ipsorum ignorantia dependeant. Tandem
mnium turpissimum & sceleratissimum quod
asserunt, Hic si talia habet, unde haberet, quam
ex Diabolo? Istos omnes uelim monitos & ro¬
gatos, ut deposita arrogantia & maleuolentia,
perpenderent, infinita esse, quorum ipsi nullam
unquam sint habituri cognitionem, & Dei bo¬
nitatem potentiámque non adeò esse imminutam,
ut nihil amplius largiri queat: Platonem, Ari¬
stotelem, Plinium, Hippocratem, Galenum &
doctissimos alios uiros palàm est plurima latuis
[unclear]
4