633
146 EVONYMI
in fimo sepultum fuerit, tandem extra¬
hetur ab ipso leniter, in forma, sicut est
impositum. Tunc uidebis separationem
puri ab impuro, & subtilis à crasso. om¬
nis enim materia crassior erit circa col¬
lum uitri. Itaque stilo ferreo tenui & acu¬
to cera perforabis usque ad aquam: et stillo
extracto effluet materia crassior, quae
in collo residebat. haec cum effluxerit
tota usque ad subtilem, hoc est ipsam
quintam essentiam, uas digito obstru¬
ctum inuertes. Sic habes Quintam es¬
sentiam, sed minus pretiosam superio¬
re. Simili modo potest aqua ardens
in uas uitreum poni, quod non uer¬
tatur, sed directè in fimo sepeliatur per
aliquod tempus. Postea colando sepa¬
retur materia crassa quae residebit in fun¬
do, à subtili superiore: sed haec adhuc
minus pretiosa est. Attrahit tamen om¬
nes uirtutes herbarum, & aliarum materia¬
rum, ut non sit contemnenda. Possunt
& alij modi excogitari, séd ego primum
modum ex animo omnibus commen¬
do