633
THESAVRVS. 147
do ceu optimum & excellentissimum.
non magno labore & sumptu paruo
constabit: nec poenitebit te huius uel
illius. thesaurum enim magno cum foeno¬
re reperies, Haec Vlstadius capite octa¬
uo. ¶His subijcit modum extrahendi
quinta essentia è musto, id est uino no¬
uo feruente in uase per autumnum,
quod absque illo uini nocumento fit,
quem breuitatis causa, & quia ab alijs
etiam authoribus, quod sciam, non at¬
tingitur (nisi à Lullio forte) omittam.
Quibus locis Vlstadius in Coelo
suo uarias quintas essentias
exrrahere doceat.
Quomodo extrahatur quinta essen¬
tia (uini,) in qua potest resolui aurum
ad faciendum aurum potabile, cap. xj.
Quomodo extrahatur quinta essen¬
tia mellis, quae ingreditur aurum pota¬
bile, capite xij.
Quinta essentia ex chelidonia, ca.xiij
K2