103
NVNCVPATORIA.
(ueluti Plutarchus dicit) rogantibus Plato¬
nem, ut ipsis leges tanquam alijs rebuspublicis
praescriberet, totámque rempublicam rectè in¬
formaret ac institueret, Plato negabat se id pos¬
se facere, quod Cyrenenses persuasi essent, sese
nouisse, quae requirerentur in republica bona:
sic & istis maledicis & sciolis nequimus mira¬
bilia domini Dei dona ostendere, quod arbi¬
trentur sese omnia scire, quae scienda sunt, &
quae sciri possunt. Nunc uobis serenissimi uiri,
utriusque Philosophiae exemplar offerimus, non
ex nostro quidem penu depromptum, sed ex do¬
ctissimi uiri Theophrasti Paracelsi locupletissi
mo thesauro desumptum. Fuit hic natione
Germanus, genere nobilis, corpore robusto, in¬
genio sagaci, acuto & liberali, professione phi¬
losophus & medicus, animo erga Deum syn¬
cero & pio, quod eius libri complures testan¬
tur, quibus Dei laudes miris modis celebrat, &
omnium hominum, Theologorum, magistratuum, reliquo¬
rumque uitia maxim operè reprehendit: uiriutésque