EPISTOLA
extollit.
In
omni
disciplinarum
genere
mira
&
stupenda
scripsit,
nouis
principijs
est
usus,
quae
sacris
literis
ipsaque
experientia
probat,
aut
om¬
nibus
si
non
probat,
conatur
tamen
uerissima
esse
declarare.
Occultissima
scrutando,
mira
adinue¬
nit,
quae
maximi
uiri
non
sunt
adsecuti,
imò
nihil
adeo
abstrusum
&
abditum
in
rerum
natura
est,
de
quo
ipse
non
probabilia
scripserit,
eius
industriam
licet
iudicare
ex
libello
de
chirurgia
aedito,
de
im¬
postoribus,
déque
labyrintho
medicorum,
et
de
prae¬
dictionibus,
multifarijsque
libellis
imò
sapientiam
ipsius
timorémque
&
reuerentiam
erga
diuina,
quis
aequus
non
uideret
in
commentarijs
siue
di¬
ario
eiusdem,
scripto
supra
reuelationem
Ioan¬
nis?
Attamen
plerique
iudicarunt
ipsum
homi¬
nem
indoctum,
quod
sua
non
ostentârit,
non
ambitiosus,
sed
contrito
corde,
non
auarus,
sed
liberalis,
non
iracundus,
sed
mansuetus
fuerit:
(meminerat
etenim
dicti
prophetae,
irascimini
&
nolite
peccare,
&
nouis
principijs
ac
me¬
thodis
sit
usus,
confirmabatque
per
ea,
quae
alijs
plerunque
ignota
erant.
Libri
eius
nunc
primum
à
tineis