103
NVNCVPATORIA.
à tineis uindicantur, quod & ipse praedixit, ac
maximas rerum publicarum mutationes iam
iam instare praesensit. Referunt ipsi, qui omnes
ferè eius libros habent, ipsum scripsisse circiter
300, ex quibus utilissimos mysterijsque plenos
(ut ipse author aliquo loco recitat) de uita lon¬
ga in publicum emittimus, quo cuncti cernant
experientiaque comprobent, quantas commodi¬
tates adferat, utramque philosophiam coniunxis
se? Praescribit in hisce libris quampaucissimis fi¬
eri potest, rationem curandi corpus malè affe¬
ctum, & conseruandi sanum longo tempore in
bono statu, ac uiuus reipsa praestitit: Nam exi¬
guo simplicium pondere & quantitate difficil¬
limos curatu morbos curabat, coelestem & ele¬
mentarem naturam pulcherrimè coniungebat.
Duplicem hic hominem proponit, corporeum
alterum, externum, fragilem, caduem: al¬
terum constantem, subtilem omnia more spi¬
rituum penetrantem, formalem, coelestem &
aeternum, qui duo simùl iuncti, uerum & perfe¬
ctum hominem constituunt, qui tunc primum
[unclear]