103
28
DE VITA LONGA
quicquid corripit consumit: Neque enim
species ullae sunt, neque genera ulla quin
igni corripiantur. Huc respexerunt spa¬
gyricae artis professores, qui tum demum
medicamina corpori accommodanda
dixerunt, in ignem redacta: per hoc enim
elementum omnis aegritudo consumi
debet à quolibet medico. Quanquam
aliàs de auro potabili, similiter de quin¬
ta essentia mentio fiat, tamen hic singu¬
la ad Cheiri, & ad Saphyricum anthos
referemus, id quod non paucos fefellit.
Inter quos est Arnoldus unà cum ęmu¬
lis suis, qui sub lunaria hoc produxerunt.
Nos in hoc secundo libro singularem
medendi rationem in utraque medicina,
adiunctis rationibus, quibus inuenias
illud circa morborum originem, descrip¬
turi sumus. Ad finem sunt adiecta Chei¬
ri, Balsamum, quae tamen peritissimum
huius rei lectorem requirunt.
DE PODAGRA. CAP. I.
Tria