103
29
LIBER SECVNDVS.
Tria sunt quae ad perfectam curam
podagrę requiruntur, purgatio,
peritio, consolidatio & cura perfecta.
Principio purgetur omnis podagricus
plena ac perfecta purgatione, & hoc fa¬
ciat arcano corallino, quo interuenien¬
te, eliciuntur fluxus podagrae, adeò, ut
ne locus amplius relinquatur huic ty¬
rannidi. In hoc corallino, quod ex es¬
sentia auri est, tanta uis ac uirtus inest,
ut eam, nisi hac purgatione, à medico de¬
prehendi impossibile sit: Fiat ista purgan¬
di ratio sexies aut septies pro uetustate,
siue duritia, siue natura podagrae. Pręte¬
rea, si denuo reliquiae supersint, aut po¬
dagricus alioquin infirmior sit, quàm
ut purgationem hanc ferre possit, aperia¬
tur in hunc modum: Illic, ubi centrum
podagrae delitescit, aperi, & idipsum in¬
terueniente Alcali spirituum: Sub hanc
aperitionem oritur continuò, tumor,
subtus quem, quicquid centro inseruit,
confluit, & in abiectione Aeschpare
d