103
30
DE VITA LONGA
erumpit. Tunc ubi iste fluxus podagrae
desierit, tum demum curam integram
atque in hunc modum aggredere, scilicet ca¬
taplasmatis, quae sunt ex Mumia: Et haec
sunt quae podagram medicantur. Quan¬
quam liquor ex Mumia temperatus, si
morbus recens est, neque indurauit siue
in thophos abierit, citra aperitionem
tiam curet, ui tamen natiua potiùs hoc
fit, ut per specificam naturam. Tertia ra¬
tio medendae podagrę, est, per Mumiam
alcaligatam & liquorem de Mumia in
hanc sententiam: Indies podagricos ar¬
tus inunge, per hebdomadas octo (pro
ratione ac natura podagrae,) triplex ista
medendi ratio, quicquid mutilum, quic
quid denique mancum est, pristinae sanita¬
ti restituit. Noua haec est, certò scio, pel¬
lendi morbi ratio maximè apud insulsos
& medicos indoctos, & contra cano¬
nes eorum, ut isti cauillantur, qui de me¬
dica professione, praeter inanem titulum,
caeterum nihil prorsus, reportauerunt.
DE