103
39
LIBER SECVNDVS
Ad febres remouendas sit primò
purgatio febrilis, deinde cura spe¬
cifica & minutio causalis, ita ut diacel¬
tatesson praecedat secundum medica¬
men: Nam hac purgatione pellitur om¬
nis febris in materia peccante. Porrò, si
non dilatatur morbus, iam neque cura, ne¬
que minutio requiritur: plerumque nam¬
que diaceltatesson, integram curam com¬
plectitur. Sin in membra spargitur, sequi¬
tur continuò, oppopyron laudaui, id
quod febrim unà cum dilatatione pro¬
pulsat. Minutio autem siue saluatellae, siue
caephalicae, siue ea quae per spinam dorsi
fieri consueuit, materiam peccantem in
sanguine, idque intra cutem & carnem,
tollit: quod hoc loco tria sunt, quae sub
unam medendi rationem clauduntur,
singula per se perfecta. Postea ne plus mi¬
núsue, quàm par est, adhibeat medicus,
diligenter oportet ut obseruet, quid di¬
latatum & quid non sit dilatatum. No¬
lim quenquam ibi deterreant canones