103
37
DE VITA LONGA
medicorum, qui à nobis dissentiunt, ne¬
que enim id permagni facio, nouit De¬
us utilia me scribere, nouerunt & co¬
gnoscent plurimi eruditi medici.
DE APOSTEMATIBVS CAP.VI.
Noueris duplicia esse apostemata,
alia etenim sunt quae una cum pa¬
roxysmo mortem inducunt, in his
plurimum laborauerunt medici, mi¬
sera ac credula natio mortalium, cur
passa es te apertis nugamentis, quae de
Epidemijs & alijs apostematibus anno¬
tata & tradita sunt, illudere ac circum¬
uenire?) Alia sunt, quae paroxismum ci¬
tra mortem adferunt, ea medicinae subij¬
cimus, utraque in anthrace concurrunt,
similiter in saphyro, in carbunculo, in
pleuresi, in peste, in bubone & alijs com¬
pluribus. In quibusdam nulla mors in¬
est, ut in cancere & similibus aposte¬
matibus, quae in mammis mulierum sunt.
In