633
THESAVRVS. 163
Quinta essentia quomodo eliciatur ex
SANGVINE HVMANO, QVIS, ET CAR
NIBVS, lege apud VIstadium capite
14. Additur eis pars decima salis, cum
quo bene miscentur, putrificantur, &
destillantur, idque quater alternis uici¬
bus: & demum circulatione longa per¬
ficiuntur, donec ad summam odoris
suauitatem & substantiae subtilitatem
perueniant. meminit & Lullius lib. I. ca¬
none 4. de quinta essen. sed illic adden¬
dum esse salem codices impressi omise¬
runt. Videtur autem sal rectè addi hu¬
midis reb. destillandis, illis scilicet quae
facile putrescerent, quales praecipuè
nimalium partes sunt.
Aqua pretiosissima Alberti Magni,
ut in libro quodam manuscripto reperi.
Sanguinem hominis sani destilla per ui¬
trum tanquam aquam rosarum. Hac il¬
lita omnis corporis infirmitas sanatur:
et potu eius quicunque internus est mor¬
bus. Exigua eius quantitas sumpta om¬
mnibus uiribus exhaustos restituit.
L2