633
164 EVONYMI
paralysin efficaciter curat: & ab omni
futura aegritudine praeseruat. In summa
omne morborum genus curat. Ego ue¬
neque ex sanguine humano remedium
hominib. fieri probare possum, quod
etiamsi ratio & experientia suaderent,
religio tamen prohibere uidetur, prae¬
sertim in tanto remediorum numero,
&c. Sed neque ipsa praeparandi ratio pla¬
cet, in hac Alberti aqua, si modo eius est,
cum semel tantum & simpliciter destilla¬
ri iubeat. Plus rationis habet quae se¬
quitur compositio, ipsa quoque in eodem
libro manuscripto mihi reperta.
Oleum sanctum siue oleu uiuum, quòd
uitam hominis conseruet, Hugonis Gor¬
donij, quo ille plurimas grauissimas ae¬
gritudines curauit. Sanguinis rubicun¬
di de homine sano uel hominibus sa¬
nis, aetatis annorum uiginti quinque aut tri¬
ginta, librae tres. Spermatis ceti, medul¬
lae bubulae, utriusque libra. Destillentur
in alembico bene lutato: et exibit aqua
prima alba, altera pallida, tertia flaua,
quarta