57
IOANNES. CHRYSIPPVS
FANTANVS MICHAELI
filio Regis Bugiae S. D.
Vtetiae vnà cùm essemus, postquam rogatu tuo ita de te ad Hen¬
Ericum Regem scripsi, vt non te lateat haud parum contulisse tibi
scripturam meam, libuit tibi editionem eam, quam de libro artis me
tallicae metamorphoseos Philopono meo paulò antè receperam, mihi
non vulgariter commendare. Quod ego placitum tuum secutus dedi
operam, vt quàm primùm post distessum tuum liber exiret. Eum
nunc tibi mitto editum, atque ita editum, vt non nisi à te & Philopo¬
no meo planè poßit intelligi. Quod si ita tibi probè editus videtur
satis fecisse me arbitror voluntati tuae: sin aliter, in causa esse putes
nimiam seueritatem tuam. Cùm enim tibi displicere nollem,
populo hac in re, quod ne aequum quidem videbatur,
commodare non potui. Secutus es ipse quidem
Alexandrum: ego verò, sed disparibus
tamen in rebus, Aristotelem.
Vde.