57
numeros naturae rerum effectus id etiam
habet, vt qui eam consequetur, possit scien¬
tiam suam multis opibus diuitiisque cumu¬
lare. Sed si nostra leges quo es videlicet acu¬
tissimo ingenio, iudicio peracri, cognitio¬
ne rerum multarum, memoria tenaci & ca¬
pacissima, id non dubito quin facilè cose¬
quare. Atque praesertim & scriptum ti¬
bi, & dicatum hunc librum, quod etiam me
facturum per literas antè promiseram, existi¬
mes velim. Lutetiae, 14. Calen. Nouenb. 1559.
Γοῦν. κρυσίτ. θανιανῦ ὡς ἀναγνωσὴν.
Κργυρον εἰς χρυσὸν μεταβάλλειν ῆδι διδάσκει
Λοιπάτʼ, αναγνωστὴς, πάντα μέταλλα βίβλος,
οαύμαθʼ ἑνὸς λίθακος βπᾶσιν ἅπιστα κελεύων,
Τῷ δι θεὸς πόρον ἥρ ἑξαλάειν πενταν.
ε]γοῦῦ πλοῦτν ἔχειν ἐθίλεις ταχέως, μθι τι
Bίβλον ἐπίστρέψον γʼ ὄμματα, συῦ θιόῳ.
Ad eundem.
Quae te torquebant aliorum aenigmata, Lector,
Explicat ista modò pagina rara tibi:
Poßit vt abstruso quicquid natura lapille
Condidit, ingenuis arte patêre viris:
Poßit & argentum subitò vel Cinclus in aurum
Vertere qui praesens calleat artis opus.
Ergo age naturae loca inaccessa hacce potentis
Arte petas, liber hic dum tibi monstrat iter.