633
168 EVONYMI
quiddam est à colore sic dictum.
De extrahenda quinta essentia à MELLE,
quae intrat aurum potabile, lege VIsta¬
dium capite duodecimo: & capite uicesi¬
mosecundo: ubi & modos diuersos prae¬
scribit ad triplicem aquam mellis colligen¬
dam, & facultates addit: de quibus ca¬
pite duodecimo nihil dixerat, & duas
tantum aquas diuersas elicere docuerat.
De quinta essentia metallorum.
Io. Bracescus in dialogo Raimundi
& Demogorgonis, cum asseruisset quin¬
tam essentiam humanae uitae seruandae &
extendendae utilem, non aliunde quam ex
solis metallis haberi posse, subdit tan¬
dem: Cum autem secundum opinionem phi¬
losophorum ueterum singula metalla se¬
cundum similitudinem, uirtutem, nomen.
colorem, & proprietatem in omni metallo
sint comprehesa, ut apertè demonstra¬
tum est in libro expositionis librorum
Gebri: igitur & haec nostra medicina,
quamuis