633
THESAVRVS. 169
quamuis solummodo ab uno aliquo me¬
tallorum extracta fuerit, habebit tamen
nihilominus uirtutem omnium metallo¬
rum & planetarum, & uirtutem super totum
corpus humanum sanandi plures infirmi¬
tates curabiles. Idem uoluit significare
Io. de Rupescissa de humiditate nostra
radicali loquens, & de quinta essentia
sub nomine aquę uitae. dicit enim aquam
ardentem bonam in se continere omnium
metallorum uirtutem, & non aquam esse
uitis, sed uitae, quia uitam hominibus do¬
net. Qui hac de re plura cognoscere
uolet & clarius, legat eiusdem Bracesci
dialogum quo Gebrum interpretatur.
De quinta essentia extrahenda ab
antimonio, plumbo, cerus¬
sa, ex Vlstadio.
Essentia quinta ex antimonio sic fit.
Puluerem antimonij subtilissimum incor¬
pora cum aceto acerrimo destillato, &
relinque donec acetum in colorem ma¬
L5