633
THESAVRVS. 171
nio, superfundendo acetum destillatum per
digitos quatuor. postea in fimo digera¬
tur, ut dictum est de quinta essentia her¬
barum & florum. Deinde destilletur, & pri¬
mo uidebis ascendere ipsum acetum: post
ipsum, liquorem quendam oleo simile. Et
hoc etiam appellat oleum plumbi, siue
quinta essentia plumbi, & habet in se quan¬
dam dulcedinem sicut oleum antimonij.
Valet autem contra omnes combustiones
ignis & aquae calidae, ut contra impeti¬
ginem & uesicas cholericas. Notandum
tamen est, cerussam prius debere ablui
saepius cum aqua rosarum, colando per pan¬
num lineum, donec nil in ipso remaneat
de puluere cerussae. Deinde exiccata
sui reseruetur. Sic fieri iubet Bulcasis,
& loannes de S. Amando super Antido¬
tario Io. Mesuae.
De extrahenda quinta essentia ex
metallis diuersis, ut auro argento,
plumbo, stanno, uitriolo, ferro, cu¬
pro, sulfure, auripigmento rubeo,
sandaracha, antimonio & marchasita