633
172 EVONYMI
plumbea, qui uoluerit leget apud Lulli¬
um in libro de quinta essentia.
Spiritus siue quinta essentia VITRI¬
OLI laudatur à quibusdam aduersus co¬
mitialem morbum & apoplexiam. Spiri¬
tus AVRI ad uitia iecoris. Spiritus BE¬
RYLLI aduersus renum aut uesicae cal¬
culum. Sed de his & alijs quibusdam in¬
fra dicemus inter olea metallica & alibi.
DE AQUIS VITAE
compositis.
Aquae uitae compositae propriè di¬
cuntur, ubi remedia quaedam in ip¬
sa aqua uitae macerata & simul destilla¬
ta fuerint: Minus propriè ubi postea ad¬
duntur, nec destillant simul. Sunt &
quae uirtutum seu aureae dictae, ubi reme¬
dia non in aqua uitae, sed in uino prius
macerata destillantur, de quibus infra
scribimus: & harum quaedam plurima
cum istis quas hîc describimus commu¬
nia habent: nisi quòd minus uehemen¬
tes