95
PRAEFATIO.
dici & dicendi & habendi sunt. Quod in primis hominum
uitas negotiantur, questum magis quàm artem secuti, &
dum mederi audent homines perdant, Hi sunt qui pericu¬
lis nostris, ut ille aitur, discunt, & per experimenta uitas au¬
ferunt. Cuius temeritatis licentiam sola impunitas hacte¬
nus pręstitit, cum nulla lex sit (ut Plinij uerbis utar) quae in¬
scitiam capitalem puniat. Ne tamen perpetuo & sine exem¬
plo uindictae hoc genus hominum elabatur, iuditium nu¬
perrime cum Mulomedico peractum, sub specie Dialogi pro¬
ponere uolui, quem scilicet Dialogum sub calcem huius La¬
byrinthi reperies, in quo causa publica mortalium agitur, In
primisque temeritas ac maleuolentia istius sectę hominem mani¬
festiss. argumentis, tum culpatur, tum reuincitur, demum
quoque pro meritis uindicatur. Nemo autem existimet cri¬
minib. ab illis arreptis, ut medicinam artem omnium pręclarissi¬
mam arrodere uelim, Sed quo Mulomedicos istos & infi¬
mae plebis quisquilias, qui nec natare nec literas norunt, coar¬
guam, rapacesque ipsorum nundinas subuertam, qui humanae
uitę ad mortem usque insidiantur. Adesto ergo, lector candi¬
diss. animo aequiore ac communem humani generis iactu¬
ram, reique medicae dedecus curiosius expende, Inuenies
enimuero nullam pestem longius abigendam, quàm malum
medicum quidum uitam hominis aut tueri aut reparare pro¬
mittit, necem interitumque machinatur, ceu hoc Phoebea luce
clarius ex instituta scaena cognoscere licebit. Tu modo fac
spectatorem iucundum agas. Vale ac plaude.