95
PRAEFATIO.
diutina peregrinatione portam labyrinthi praetereunt, eo ipso plus doloris, plusque
iracundiae sibi conciliant, quàm ulla uel longißima peregrinatione, quae tenebris ac
eriore careret. Inueniunt etenim in tali labyrintho experimenta experimentorum
& labyrinthum labyrinthorum. Qualis enim dux, talis miles, qualis praeceptor, ta¬
lis discipulus, & qualis faber, talia plerunque sunt instrumenta, ac quicquid sub mi¬
notauro illo monoculo est, caecum est. Conuenit enim ut rex oculatior sit regno: &
quia rex monoculus parum uidet, necesse est regnum planè obcaecatum ac inutile es¬
se. Si autem uersantes in labyrintho caeci sunt, erunt procul dubio & studia eorum
caeca, erit institutio, doctrina, speculatio, sapientia, praxis, ac omnis denique opera¬
tio caeca. Qui enim ingressus est labyrinthum, monoculus uel plane caecus ingressus
est: qui autem nec per se uidet, nec alio uiam monstrante, pergit, necesse est eum to¬
tum errare & obcaecatum esse. Quod si etiam contingat, ut monoculo illi pares ef¬
ficiantur, in errore tamen sunt, quia mono culi auxilio nihil quicquam subleuantur,
cum is uix sese tueri & sibi satis uno oculo prospicere queat. Videns enim uno in la¬
terè, in altero caecus sit oportet, quia altero ex latere oculo caret.
His sic praemißis, quàm periculosum sit in artibul ac scientijs errare, quaque
incommodum ijs, qui sic errare dicuntur, & nunquam ab eiusmodi laqueis se extri¬
care queunt, quilibet facile agnoscit.
Quod ad Medicinam attinet, Iudaei olim summè gloriatisunt, & adhue glori¬
antur, nec mendaciorum eos pudet, se uetustißimos ac primos Medicos esse, iacti¬
tant. Et sunt quidem inter omnes alias nationes principes, nebulonum scilicet. Quae
enim est eorum quaeso Medicina? quae morborum curatio, quidue agunt egregiè ac
laude dignum? Parum quidem re ipsa, quod bonum sit, praestant, nisi quod fallendo,
decipiendo ac mentiendo multum pollent, si id bonum dici meretur. Deum ipsum ac
Filium ipsius unigenitum auersati sunt, nec cognouerunt, & naturae operationes ui¬
resque cognoscent? Deus ex manibus ipsorum Medicinam eripuit sustulitque, ipsos &
illorum genus in infinitum damnans abijciensque, simul & illis maledicens, qui Iudaeos
tuentur, quique negotijs illorum se intromiscent, & tamen Medicinae ullam laudem
sibi arrogabunt? absit. Nam si quid possunt Iudaei circa Medicinam, id non à suis
haereditario acceperunt, sed ab alijs, & peregrinis quasi furto subtraxerunt.
Non enim ad Medicinam nati, non in ea educati sunt. Imò uocatio istorum à
mundi primordio fuit expectare Deum Meßiam, ipsum colere ac obseruare, &
quicquid