95
THEOPHRASTVS
PARACELSVS LECTORI
SALVTEM.
QVONIAM id à quibusdam uitij mihi obijcitur.
quòd is ego sim, qui illotis manibus ac ui quasi ad Me¬
dicinam prosiliam, nec per ianuam ac rectam uiàm ad
eam ingrediar, excusatione mihi in hoc opus est, hu¬
manissimi lectores, & aduersus istos nugatores ac ni¬
hili homines, responsione. Primo igitur respondebo illis. Quaero:
quae nam sit porta, quae uia, quisue modus rectus introeundi ac per¬
ueniendi ad Medicinam? Num Auicenna, num Galenus, Mesue,
Rasis, an uero ipsius naturae lumen? En adsunt duae ingrediundi
uiae: altera est per libros praedictorum Medicorum, altera per na¬
turam. Meritò igitur iam hic quaeritur inter istas, quae sit melior
uia ad Medicinam. Et rectius considerando apparet, lumen naturae
rectam uiam ac ianuam esse, per quam quis ingrediatur ad eam, &
alia ianua ingredi, est per tectum uel fenestram descendere. Non
enim conueniunt inter se istae uiae. Quare aliud est lumen naturae,
aliud sunt codices scribentium. Item aliud est lumen Apothecario¬
rum, aliud lumen naturae: & sic, quia inter se non conueniunt, (in
altero tamen istorum necesse est rectam uiam esse sitam) Iudico
istam certiorem esse uiam, & istum Medicinae rectum librum, quem
Deus ipse omnipotens nobis dedit, quem ipse composuit, dictauit
ac scripsit. Caeteri autem libri, quibus hominum consilia, somnia ac
opiniones traduntur, tantum ualent quantum ualere possunt, nec
enim eiusmodi opinionibus naturae ac ueritati quicquam detrahi¬
tur. Et haec est, optimi lectores, firma illa ac perfecta scientia, scire
scilicet, quod ex uno solummodo fonte omnis Medicinae ars originem
ducit, à Deo nempe. Si igitur à Deo est artis origo, sequitur quod
& fun¬