95
LABYRINTHVS
in aedes, id est, in Medicinae artem, recta ianua ac uia patet, & sic re¬
cte ingredimini: non per fenestras aut tectum descendimus, non te¬
mere irrumpimus, quemadmodum humoristae facere consucue¬
runt, qui ultro absque omni ordine in Medicinam se praecipitant,
nec hunc librum prius exquirunt: quęrunt enim primo thesaurum
illum, quem tineae ac rubigo facile corrumpunt, & sic quoque praemi¬
ùm laboris ac uirtutis suae denique accipiunt, errorem scilicet. Nam
quod quisque quaerit, inuenit, & ubi quis thesaurum habet reposi¬
tum, ibi & cor eius alligatum esse oportet. Sicque magno conamine
incidunt in Pauli sententiam, dicentis: Nihil aliud agunt quàm
quod discunt, nec tamen possunt inuestigare artem ueritatis. Quae
sententia loquitur de his, qui prius terrestre regnum, non Dei reg¬
num quaerunt.
SECVNDVM CAPVT DE SE¬
cundo libro Medicinae, ex quo Medicus discit
quid sit firmamentum.
NEMINI & hoc mirum uideri debet, quod hoc loco
libros scriptos, chartaceos, non in medium produco,
nec in istos lectorem duco, ut inde principia Medicae
artis hauriant, huius enim causa, ut necessaria ac ma¬
gna est, ita quoque prę oculis ac in promptu est.
Conscribunt passim multi, ut uidemus libros, tum boni tum¬
mali, tam docti quàm indocti, & mali sępius scribentes, multa mix¬
tim, ac sine delectu accumulant, ut sic malis suis, bona quae sunt, con¬
taminent ac conspurcent. Deinde saepe occasione data, mala extol¬
lunt, laudant, bonaque pro uiribus opprimunt, & sic uarijs modis
uentos concitant, ut legentes in fluctuosis undis semper retineant,
nec unquam in tranquillo mari nauigare eos sinunt. Et ita quilibet
alienis plumis formosus esse, ac nomen sibi parare cupit: igitur no¬
ui ali¬