95
MEDICORVM.
alij in herbis, alij in arborum folijs &c. Et in summa, quotquot sunt
corporum species, tot etiam morborum genera sunt, hoc est, quod¬
libet corpus, aequè multas morborum species habet numero, quae
deinde sese diuidunt, hac ratione ac differentia, ut aliter in elemen¬
tis, aliter in corpore hominis sunt, quo ad corporalitatem & sub¬
stantiam, non autem quo ad proprietatem: nam quo ad illam, omni¬
no id euenit, quod in elementis. Cuiusmodi enim est membrum,
eiusmodi quoque morbus est. Nam alij sunt uermiculi, qui in ossium
medulla crescunt, alij qui in intestinis & cut. & ex his rebus oriuntur
causae membrorum in hominibus. Hactenus creditum est, sed falso,
quod unicus saltem, & idem sanguis in omnibus uenis corporis
humani sit, & id eam ob causam, quia omnis sanguis aequè rubens,
& quia dicitur: quod omnis sanguis sit calidus & humidus, quae qui¬
dem sententia generalis est, nec tamen hoc probat. Nam quemad¬
modum aliae atque aliae sunt species lignorum, sic quoque uariae species
sanguinis. Dicet autem iam aliquis: Si in arbore & ligno compara¬
tio facienda est, nonne arbor uel truncus arboris corpus est? iam
autem ab illo trunco multi rami, quasi brachia ac uenae extendun¬
tur undique. qui tamen rami eiusdem sunt naturae, qualitatis, uirtu¬
tis ac efficatiae, ut illud etiam in fructibus apparet? Respondetu: Ve¬
rum quidem hoc in una arbore, longe tamen aliud est, si aliam arbo¬
rem ad hanc conferas, alios ramos iuxta hos perpendas, tunc nimi¬
crum, nisi fallor, apparebit, clareque constabit, plures ac diuersos ra¬
mos in arboribus esse, quorum tamen quilibet in suo trunco haeret,
& sic per consequens, quod uarius ac multiplex sit sanguis uena¬
rum, quamuis in uno corpore: Sunt enim iam uenae cypressi, uenae
baccarum, uenae Rosinarini, & similium, igitur sanguis non manet
in eadem qualitate, aut eiusdem naturae. Hic certe rectus liber est,
ex quo Anathomia sumi debet, ut nempe homo sciat elementorum
ac mycrocosmi substantiam, & proprietatem inter se conferre &
comparare, nec enim satis est, ut hominis corpus oculis saltem aspi¬
ciamus primo, deinde anathomisetur, intusque cognoscatur, postea
D
coquatur,