95
LABYRINTHVS
coquatur, ac iterum inspiciatur. Nam ista omnia facere, eiusmodi
penè quiddam est, ac si rusticus, ac planè idiota Psalmorum librum
diligenter inspexerit, ac sedulo reuoluerit, literas quidem ac pictu¬
ras uidet, praeterea autem, nihil fructus, aut utilitatis ex eo aufert.
Igitur illa ipsa tum externa, tum interna corporis inspectio, non
potest ut perfecta cognitio consistere: quod ut melius intelligatur,
unico hoc exemplo, dilucide ac crassiore Minerua ostendam.
Quotquot per mundum sunt aquarum species, tot etiam in ho¬
mine sanguinis species, quod ita intelligendum est, quando corpus
physicum in suo elemento ponere uelimus, & deinde unicuique ele¬
mento suum corpus attribuere, tunc sanguis est elementum aquae,
non obstante quod sanguis sit calidus, aqua uero minus calida. Nam
iste in sanguine calor, non semper à natura est, quemadmodum nec
aqua à natura calida, incipit tamen nonnunquam externo calore.
physico sole accedente, calescere, sicuti & terra ad solis aestum cales¬
cit, & sicuti ignis ea, quibus adhibetur, calefacit. Sic etenim ignis
elementalis caetera elementa in homine calefacit ac incendit. Et ut
diximus, sole feruentè, terra calescit, sic quoque à Sole, qui in homine
est, terra & aqua & cut. in homine calescunt. Interim tamen natura
istarum, terra scilicet, aquae, in sua substantia manet, nec per hoc
accidens frangitur.
Si autem colligendo: Mundus est calidus, igitur est calidae na¬
turae, id minime sequitur, nam quaedam in eo calida, quaedam uero
frigida esse possunt, ut abunde satis dictum est. Sic igitur uos omnia
perpendite, ut proponatis corpora elementorum per species, cuius¬
libet elementi, deinde idem in physico corpore agite: nam idem de
elementis coeli & corpore physico iuditium est.
Dicitur quoque quod summa essentia omnium ossium, quod
ridem falso dicitur. Nam quemadmodum in lignis uarias formas ac
uarias species cognoscimus, sic in ossibus aliae atque aliae species, alia
atque alia differentia est. Dicunt quidam, quod & uentorum sit una
natura, nec hoc uerum, quia sicuti multiplices sunt causae excitan¬
tes &