95
MEDICORVM.
Medicinam purgare, mundare, dissoluere, meliorem ex ea partem
colligere; illud omne inquam Alchimia est, labor ac officium in
agendo hoc Vulcani est. Hic igitur Vulcanus pharmacopolam ac
ministrum culinae sic agit, quemadmodum ante fabrum ferrarium
agit. Et quia saepius accidit, ut ex terra purum absolutumque aurum
argentumque effodimus, sic quoque Medicina nonnunquam pura, &
ab omnibus partibus absoluta reperitur, & tale argentum aurumque
qua à natura absolutum, non magnum negotium requirit in pur¬
gando, sed fulminationem solummodo, ac probatione ignis opus ha¬
bet, quod idem eodem modo de Medicina intelligendum est. His
iam sic peractis & sic Medicina parata opera & auxilio Alchimia
ut diximus, tunc ista Medicina demum perfecta, ministro culinę da¬
tur, ut sic aegrotanti ad ualetudinem fiat cibus. Ad hanc etiam rem
non inconueniens mihi uidetur de pane exemplum adiungere. Ex¬
terior ars Alchimiae, quae circa panem coquendo in furno fit, non
est tantae potentiae, ut panem ad ultimam ac finalem materiam re¬
digere ac perducere queat, sed ad mediam tantum potest. Natura
primam materiam perficit, ut in aristis siliginem, postea Alchimia
statim incipit, metendo, colligendo, molendo, in furno pinsendo.
Iam prima materia absoluta est per naturam, & media per Alchi¬
miam, restat ultimae materiae perfectio, quae fit per Alchimiam mi¬
crocosmi. Sic iterum incipiendo Microcosmica Alchimia, panem
tanquam primam iam materiam ad os defert, ibi frangit, mandit ac
ruminat, & hoc primum opus est, ac officium: in stomacho deinde
media materia fit, dum concoquitur, postea uero dum in sanguinem
ac carnem abire compellitur, tertium, Alchimiae officium est, & sic
ultimae materiae perfectio.
Econtra quoque alio modo Alchimia cernitur in morbis, nam
ipsa infirmitas est prima materia, infirmitatis declinatio, est secun¬
da uel media, mors postéa subsequens, est ultima materia. Item pu¬
trefactio cadaueris, est primum officium Alchimiae & prima mate¬
ria, consumptio est secunda, puluis ac terra ultima. Sic nam perpe¬
tuo cum