95
LABYRINTHVS
stra. Lutum uel Argilla quidem ultro crescit, & perfectè quidem
non tamen crescit ut ollae & alia uasa fictilia sit, sic de omnibus nas¬
centibus. Videndus igitur & cognoscendus est Vulcanus, quis nam
sit, & quàm necessarius sit tali exemplo. Ferrum Deus creauit, qua¬
le autem? non quidem quale esse debet, non enim calces ferreos
equis, non lanceas ferreas, non arma ferrea militibus apta, non fal¬
ces messoribus & c., sed rude ferrum creauit, & in rudi materia ia¬
cens creauit, rudeque nobis id tradidit. Sed caetera in eo perficienda
committit ignis, & eius gubernatori Vulcano. Et hoc igitur sic
Vulcano commissum est negotium, & ideo qua arte utitur Vulca¬
nus, ars est, & ars quidem perfecta, necessaria ac utilis, imo certa¬
quoque & non fallax, quia si incerta ac fallax ars est, necessaria non
esset. Sequitur ergo iam ex his talis ordo, quod istud rude ferrum
primo purgari debeat, & ita ab impura materia, purius quod est, se¬
parari, deinde purius ferrum fabro committitur ferrario, qui arte¬
sua illud tractare, & ad quamlibet formam aptum, fingere ac cudere
possit, & ignis ferrum mollificans ac liquefaciens, est Alchimia, fa¬
ber autem tractare ipsum sciens, est Vulcanus, imo ut ultro hoc
pergamus: Ignis in foco lucens, est Alchimia, in fornace calefaci¬
ens, est Alchimia, culinae autem minister, ignem ordinans ac tem¬
perans, item calefactor fornacis sunt Vulcani. Sic quoque cum Me¬
dicina sese res habet: Est enim & illa à Deo creata, sed non perfecta,
non ita praeparata, ut plane absoluta sit, sed sub terra adhuc occul¬
tata, non ab impuriore materia purgata, & id quod restat in ea per¬
ficiendum Vulcano, id est, Medico committitur, purgandum scili¬
cet illam à fecib. liquefaciendi &c. ut suprà de ferro uidimus. Quas
enim oculis herbas cernimus, id non est Medicina. Item quas gem¬
mas, quasue arbores uidemus, non est id Medicina recta ac perfe¬
cta. Oculi enim saltem partem immundiorem ac rudem materiam
uident, quae à recta Medicina nondum segregata est, & in qua im¬
purior pars adhuc occultatur. Quid igitur? Impurior pars prius
purganda est & abijcienda, & postea Medicina apparebit. Sic igitur
Medicinam