95
MEDICORVM.
dissero, & cur hunc librum interseco, causam habeo hanc, quòd ui¬
deo in pictis; ac multis libris artem nullam esse Alchimicam. Sed uo¬
luendo ac reuoluendo, sursum deorsum inconsulte miscendo, & qua¬
drata rotundis mutando, non quidem purgant res sibi purgandas,
non mundificant, sed contaminant potius, maculant ac coinqui¬
nant, non perficiunt, non absoluunt, sed dissecant magis, disrum¬
punt ac lacerant, ut sic quoque uariam ac immundam commixtio¬
nem sues etiam, nedum homines nauseam ciere facile possunt. Ho¬
rum igitur inutilem ac abhorrendam operam negligimus merito
ac abhorremus, imo & damnamus. Ideo à Deo opt. max. haec recta
ac naturalis Alchimiae ars nobis diuinitus data, ac instituta est. Al¬
tera autem, qua se immundi, sordidi ac sorditati Apothecarij iacti¬
tant, ars non est, sed immunditia mera, qua tamen Syrupi nobis co¬
quuntur, laxatiua parantur, composita conficiuntur. Vide igitur
quaeso quàm pulchras, quàmque utiles artes Alchimicas ac Medicas,
scripti isti Pseudomedicorum libri nobis proferant, quàm pulchre
curatas ac absolutas scientias, simulatores isti ac ficti, uixque semime¬
dici nobis exhibent: in quibus perlegendis non quidem immerito
quis meliorem uitę pártem consumit. Non sic, non sic inquam, cras¬
so modo, Syrupi ac laxatiua coquantur, sed subtilius agendum, ar¬
tificiosius procedendum, puriusque aliquantulum Alchimistica ars
exercenda est. In hoc enim haec scientia Alchimica inuenta, in hoc
nobis data est, ut prosit non obsit, munda sit ac pura, non conspur¬
cata, non mille modis inquinata, non denique quauis latrina magis
immunda. Medicus igitur sic cogitet: Quia Deus creator ab initio
nihil absoluti creauit, nihil omnino perfecti produxit, nihil ad ulti¬
mam usque materiam traduxit, sed ista omnia Vulcano peragenda
commisit, istud officium Archeo subeundum reliquit &c. Ergo nec
egò Alchimiam negligam, sed amplectar potius, non Vulcanum
depellam, sed ipse potius Vulcanum in mea Medicina agam &c.
Videbit enim ille Medicus hac arte non minus in Medicina opus
esse, quàm aqua & igne in uita nostra opus habemus, quia imperfe¬
E
ctum