95
LABYRINTHVS
ctum perficit, nihil impurum, nil nisi mundum ac syncerum relin¬
quit: quod uel hoc exemplo optime patet:. Panis datus nobis est, &
quotidiè datur à Patre nostro coelesti, non tamen talis datur, qua¬
lem à pistore accipimus, sed imperfectius quiddam, quod ut perfe¬
ctius fiat, panisque nomine gaudeat, tres ante Vulcani requirun¬
tur: Agricola scilicet, qui seminet metatque: Molitor, qui conterat
maceretque: item Pistor, qui in farinam redigat. Sic quoque in Medici¬
na fieri necesse est, & sic cum interiore quoque Vulcano fieri debet.
Non igitur pudeat Medicum huius artis Alchimicae, nec eam con¬
temnat artem, scilicet ad multa ac magna necessariam, ut diximus.
Sin autem eam neglexerit, ac paruifecerit, certissimum id inditi¬
um est, eum non esse Medicinae Doctorem, sed ornatum potius
Beanum, & ciusmodi Doctorem, quale in speculo corpus uideri
solet.
SEXTVM CAPVT, DE LIBRO
Medicinae, qui Experientia appellatur, & quomo¬
do Medicus illum discere debeat.
QVIA igitur Medicus experientiam habere debeat,
cum Medicina nihil aliud penè sit, quàm experientia,
nempe certitudo eorum quae agit, Est enim experien¬
tia certa, confirmata ac infallibilis potentia agendi in
qualibet re, & qui hanc experientiam non habet, id est,
qui tali firmitate ac certitudine, in rebus ac operationibus suis non
nititur, is Medicus dubitans, imperfectus, ac penè pendens est,
non certus, non recte institutus. Igitur de experientia, experimen¬
to, ac scientia hoc libro tractare instituimus, ut quid quodlibet isto¬
rum sit melius Medicus intelligat. Dico igitur quòd quicquid ex¬
perientia, quae quasi indicis officio in rebus agendis fungitur, uel
probat uel improbat, id & à Medico probari uel improbari, recipi
uel reijci