95
LABYRINTHVS
interna particulari. Id enim, quod de uniuersali totius mundi Apo¬
theca & Apothecano Medico uidimus, idem iam de alia uidebimus.
Est enim, ut suprà admonuimus, in homine quoque Apotheca, ergo
in homine quoque inuisibilis quidam Apothecarius & Medicus erit.
qui omnia agat, ordinet, dispenset, applicet ac administret &c. Quae
omnia ita esse, nam nobis, quasi ante oculos ponit, admonetque, ut ex
hoc libro discamus, omissis interim nostris friuolis fantasijs, quae
nil nisi uolantes ac mobiles quidam uenti & spiritus sunt. Iam igi¬
tur, cur ego talem Pharmacopoliam & talem Medicum describo,
accipite. Omnis Medicina creata est causa aegrotantium, & duplex
est, interna & externa: externam homo gerit, internam natura,
quod ita intelligendum est: Omnis homo, statim postquam ex utero
matris exiuerit, & in hunc mundum nascitur, omnibus morbis sub¬
ditus fit, & ad omnes aegritudines aptus, imò in se etiam potentiali¬
ter omnes morbos habet, etiam in utero materno: & nisi in homi¬
ne ille internus Medicus quoque esset, qui proprie curat, uix credo
infantulum uiuum, aut ad minus sanum in terra nasci posse. Sic igi¬
tur qui à natura morbis plenus nascitur, ubi isti morbi sunt, ibi Me¬
dicina est, ibi & Medicus est. A natura igitur morbus, à natura quo¬
quę Medicus est & Medicina, & sicuti natura homini adiunxit pro¬
prium sanitatis destructorem, sic è contra sanitatis conseruatorem
dedit. Destructor igitur singulis horis ac singulis momentis, id dat
operam, ut destruat ac corrumpat, diligens est ac sedulus, ut citissi¬
me pessimis plagis feriat, ac demum interficiat hominem. E contra
uero conseruator naturę fortiter pro sanitate ac incolumitate eius
pugnat, insidias aduersarij destruit, uim illatam propellit, quicquid
damni ab hoste accepit, resarcit, & in summa, quicquid deiectum
est, iterum ille naturalis & nobis innatus Medicus recuperat. Item
destructor, ad destruendum reperit apta instrumenta in corpore
hominis, sic ad resistendum illi, alter quoque reperit instrumenta &
Medicinam in mycrocosmo. In mundo externo, aedium destructor
habet instrumenta sua, quibus deijcit frangitque omnia facile, alter
autem