95
MEDICORVM.
autem aedificator scilicet aedium, sua quoque habet, quibus in aedifi¬
cando adiuuatur, & sic ex utraque parte instrumentis ac armis suis
parati sunt, alter in astruendo sepem fortis, alter in destruendo
aeque fortis est. Sic in nostro quoque corpore summa intentio adest
ad destruendum, ex altera uero parte item summa intentio ad adstru¬
endum: alter ad pernitiem sanitatis nostrae laborat, alter ad uale¬
tudinem conseruandam incumbit. Destructor in corpore nostro,
arripit Realgar, & sic ueneno mycrocosmum necare conatur, phil¬
trum sic parat, conseruator uero statim hoc uidens, Antimonij flo¬
res decerpit, ac uenenum depellit. Hoc pacto fit, ut corpus iam ae¬
grotare incipiat, mox iterum reconualescit: patitur enim quotidie
hanc controuersiam, ac quasi metamorphosin corpus nostrum, quia
hae operationes & colluctationes destructoris & restauratoris, nun¬
quam cessant, perpetuo enim belligerantur, semper conflictantur,
nulla seditionum, nulla contentionis intermissio, nec pacis aut con¬
cordiae ulla spes est, dum uiuimus: quemadmodum in externo mun¬
do seditiosi & pacifici, mites ac horridi, sanguinolenti ac probi sem¬
per opponuntur ad inuicem. Nam ubi firmamenta ac elementa
sunt, sicuti in mycrocosmo, ibi discordiam ac concordiam, pacem
ac bellum quoque esse necesse est. Cogitabit igitur, ac secum perpen¬
det homo merito, nisi à benignissimo Deo, naturalis cum Medicina
tum Medicus & Pharmacopolia, nobis diuinitus data fuisset, ac in
nobis creata, quod propter externam Medicinam, uix uitam attin¬
gere, ne dum diutius uiuere ac ualere possemus. Terra, quoties à
Solis calore infestatur, ita ut omnino arescat, ac pulueris modo ex¬
iccatur; toties refocillationem à pluuijs recipit. Siccitas morbus
est terrae, humor imbrium Medicina. Et haec in externo hoc mun¬
do Deus ita creauit, quae ad eundem modum in homine, in mycro¬
cosmo hoc nostro, inquam, obseruanda ac notanda sunt, quia eadem
ex utraque parte ratio est. Nisi enim pluuia terram exhilaret, exicca¬
tur, & nisi in homine pluuiae internae caderent, corpus quoque exic¬
caretur. E contra, si frequentiores, aut fortiores inibres fuerint,
F ij
omnia