95
LABYRINTHVS
OCTAVVM CAPVT DE
Theorica Medicina, quomodo ista
accipiatur.
VT autem rectius intelligatur, unde Theorica sumi de¬
beat, quae ad Medicinam attinet, uidendum est prius,
quasi in exemplo, unde Theologia, sit interrogando, id
est, ubi suam Theoricam habeat. Habet enim eam à
Deo, & ideo loquitur ac tractat de Deo, Nam quicquid
inuenit in Deo, & in Deo habet, & à Deo accipit, id omne Theolo¬
gia est, Practica ac Theorica simul: non enim discernuntur ad inui¬
cem: Sic quoque diligenter aduerte: Vbi est Medicina? in natura. Vbi
autem morbus est? in paciente. Iam igitur sequitur, quod ex his duo¬
bus natura scilicet ac paciente, Theorica Medicinae constat, quae est
duplex. Prima est Theorica essentiae curae, Altera Theorica essen¬
tię causae, & ex his duabus una Theorica efficiatur necesse est. Quo¬
modo autem Theorica inueniatur, & quomodo ita apprehendatur,
ut calamo & atramento describi queat, animaduertite. Primo ne¬
cesse est, ut quilibet Medicus Theoricus ex Deo, & de Deo loqua¬
tur, ex quo omne principium est, & qui ipse omnia est, in omnibus,
& ut sacrosancta Scriptura loquitur, omne bonum perfectum ex
Deo est. Ergo Theorica Medicina quoque ex Deo est, quod sacra
Scriptura testatur, dicens: Quod Deus Medicum & Medicinam ex
terra creauit: Cum igitur creata à Deo perfecta sunt, sequitur quod
Medicus & Medicina perfecta sint, & quod malè ualentes Medico
opus habent, necesse est, ut ille Medicus perfectus siat, aliàs enim ni¬
hil aegroto prodessent. Medicus igitur, qui uelit Theoricus esse,
oportet ut Theoricam ex iusto libro discat: primo ex Deo. Ille
enim labia nostra aperire debet, nosque adiuuare in omnibus operi¬
bus, quae in ipsius nomine incipiuntur & peraguntur: nam absque il¬
lo, nihil plane potest, prosperum aut bonum esse. Deinde caeteros
libros