95
MEDICORVM.
libet corpus in suam formam redigere nouit. Cibus quando sumi¬
tur, ipsius forma in ore est, natura autem est in archimijs uirtuti¬
bus. Oportet igitur, ut ad quodlibet membrum in homine ducatur.
Quomodo hoc? Recta physica, & rectum naturae lumen probat,
quod cibus, posteaquàm in essentiam suam redactus est, positus sit,
ac stet in forma, quasi imago quędam integra, in toto corpore, quę¬
libet pars in sua parte, quodlibet membrum in suo membro, & quod¬
libet simile in suo simili. Et cum dicitur, homo tibi, sic quoque uinum
potum, quando peruenit ad suum spiritum, tunc uini spiritus ere¬
ctus in corpore nostro stat, uti homo in singulis membris. Ad hunc
modum, & talis omnino Medicina quoque est. Vbi igitur aegritudo
est, ibi Medicina formam suam, essentiam, ac proprietatem habetur.
Hoc itaque artis est, ut homo spiritualis, essentialis, ac medicinalis in
isto loco, ubi cura est, cognoscatur: est enim homo cancri, homo lu¬
pi, homo piscis, homo febris, homo hydropisis, homo profluuij, ho¬
mo menstrui, homo uermium &c. & sic omnium membrorum. Me¬
dicus igitur ignarus, ubi sydereus iste homo in elementatis corpo¬
ribus iaceat, omnia contra rectum Medicinae ordinem agit. Quo¬
modo enim fieri potest, ut quaelibet Medicina, proprium ducem, ac
uiae monstratorem, uel ut uocant, dirigens, ad quodlibet membrum
habeat. Stulentina pota, sanat paneritium ultro, quia forma eius
hoc in loco curam sibi suscipit, quis igitur ductor, aut quod nam du¬
cens illud est, quod Medicinam in extremum usque digiti perducat?
non igitur ducentia, sed formae duces in Medicina erunt, & illud
ipsum quod tales formae sunt, ipsa, inquam, formae similitudo duxe¬
rit, sic enim rectè procendentur, & sic recte Medicina paratur. Alter
autem medendi modus anilis est, simplex ac piger, qui parum artis
in se habet, & parum artis parumque laboris desiderat, ex scriptis &
chartaceis libris facile colligitur, non ex recto ac principali libro
sumitur. Hoc enim uere est Medicinam scirè, ut sciatur, quomodo
ex prima materia ad ultimam perueniet, & cum uenerit, quomo¬
do spiritus efficiatur omni formae aptus, quales in elementato cor¬
H ij
pore