95
LABYRINTHVS
pore formae esse solent. In ista forma spiritus sunt ac iacent arcana
& magnalia Medicinae, in ista inquam, uera scientia iacet. Hae ima¬
gines & formae, de quibus dicimus, quaeri ac inueniri debent per su¬
pra dictam inuentricem magicam artem, de qua superior & quar¬
tus liber nos docet. Archeus enim naturae hunc spiritum in for¬
mam suam ordinat, cum dispositione ac diuisione omnium arcano¬
rum, quae in ipso sunt, aut esse debent.
Sic & hoc modo Anathomia medicaminum inueniri debet,
non in compositis, non in communibus, non in directoribus ac di¬
rigentibus. Sic etenim omnia in natura nostrae congrue ordinata
ac disposita sunt in formam spiritualem, ut uix tute ingenio tuo me¬
lius, aut conuenientius disponere credo queas, neque tuo labore adeo
opus est, iam enim inuentum ac dispositum est à natura, nihilque su¬
per est, nisi Alchimia adiuuetur, quae diuidat. ac species discernat. Et
igitur antea admonuimus, ut proprietatem membrorum ac fortu¬
narum communium penitus cognoscas, quo facto, meritò de Medi¬
ca arte gloriari & meritò tuam scientiam attollere laudareque pote¬
ris. Animaduerte solummodo rem sic, in tali exemplo pono. Dicit
quispiam, hoc constrictiuum est, nescit tamen ille bonus uir Medi¬
cus, quomodo aut ubi constringat: multum enim inter est inter con¬
stringere & constrictiuum, cum aliter constringatur dissenteria, ali
ter lienteria, aliter uomitiua fiant, aliter urinae prouocatiua, aliter
menstruorum, & sic de omnibus intelligendo. Necesse etenim est, ut
à sola forma ac imagine nobis indicatur, ut ubi uirtus constrictiua
posita est, ibi id constringat. Sic igitur dicimus: hoc incarnatum est,
nescis tamen ubi. Aliud enim est consolida lupi, aliud estromeni,
aliud concri, aliud fistulae &c. Igitur ars, quae signata dici¬
tur, quoque apud Medicum esse debebat, certa ac cog¬
nita: Signatum enim nobis locum indicat, lo¬
cus autem paupertatem, miseriam ac
necessitatem ostendit, & ista ne¬
cessitas per inuentricem
nostram inuenitur.