95
LABYRINTHVS
ijsdem radices agit, in suam finalem naturam & materiani, è quibus
& nos prouenimus, ita morbi quoque causantur, & id quod prouenit
est morbus ipse. Cogniturus morbum ita ut arborem cognoscat, ea
forma, arbor profert poma, pyra, nuces &c. talis est etiam differen¬
tia inter morbos. Ita cognoscendi sunt morbi, è natura seminis, &
non ex humoribus, quamuis infans è matre nascatur, tamen pater
est causa efficiens. Ad hoc, quis concluderet, uel concederet morbos
esse inquirendos ex humoribus, & humores causam morborum as¬
serere? quum tamen aliud est mater, aliud est infans à matre aeditus.
Fingamus matrem habere morbum ab infante diuersum, quis est,
qui uelit morbum infantis in matre indagare, qui morbus solum in
infante est? nam infans nunc à matre auulsus est, ut quiuis dubium
obijcere possit, matrem & infantem eodem morbo correptos esse,
tamen unum ab altero feiunctum est, sic etiam morbus in eo in quo
est inuestigari deberet, & si quis diceret: Cum tu elementa matris
loco constituis, & matres etiam morbo grauantur, sic & elementa.
ex hoc sequitur humorem esse causam morbi. Hoc ita intelligendum
est, matrem etiam fructum produxisse è sua matre, quemadmodum
infans ex illa. Sed in hoc differunt mater & elementum, nam ele¬
menta non sunt fructus, sed ut mater ad concipiendum. Quomodo
potest igitur Medicus dicere morbos esse elementales, & quum ele¬
mentum tollat, etiam morbum sustulisse credat.
Si Medicus hic incipit, ubi Philosophus desinat, rem ut melius
consideret oportet: nam omnis Philosophia sic docet Medicum in¬
cipere, quomodo dicere potest pomum è terra prouenisse, cum ta¬
men è semine nascatur. Hinc consequens est, ut si cum Medicina au¬
ferre humores uoluerit, fieri commodè potest, aegroto posse subue¬
niri, eo tamen pacto, ut si mater remoueatur etiam infans una cum
ea auferatur, matreque itaque sublata, corpus suum elementum amit¬
tit, & mortuum est. Vnde ex practicis illorum sequitur aegrotorum
mors, & sanitatis corruptio. Nullo enim modo corpus suo corpora¬
li elemento priuandum est &c. Denique animaduertendum est, quàm
rectam &