95
MEDICORVM.
rectam & facilem declarat Philosophia uiam, in eo. quod cognosci¬
mus elementa esse matris corpus ad concipiendum semen, & ad dan¬
dum semini nutrimentum & alimentum. Quis igitur est adeo impe¬
ritus, qui Medicina utens, non intelligere Philosophiam uelit. Nam
Medicus scire debet nomen indigne habere sine Philosophiae cog¬
nitione. Hoc tamen concedo, quod unumquodque semen in se conti¬
neat tincturam uel impressionem suam, ex quo sequitur, quod ele¬
menta aliquam alterationem & mutationem consequantur: quod
autem elementum ob id deberet esse causa morbi, non concedo, sed
quemadmodum pannus ab externo colore coloratur, inficitur, ita
& in elementis & semine fit, Si quis itaque colorem à panno segrega¬
re ita bene cognouerit, ut pannus in primum colorem redeat, ille
periculum faciat. Verbi gratia, In Ictericia qui hanc tincturam au¬
ferre potest, is semen, ex quo tinctura facta est, remouit, hoc pacto
corpus in pristinum restituit colorem, color enim non à corpore,
sed ex alieno semine prouenit. Praeterea de corruptione hoc quoque
notandum est, ut si quis diceret, de corrupto aëre, de putrida aqua &c.
quod ex huiusmodi corruptione suboriri morbi possunt, id non in¬
ficiamur, sed ea tamen lege. Totum enim non corrumpitur, nisi
prius semen corruptionem conceperit, Iam ex hoc patet: Semen
corrumpere & aliud morborum genus generare, corrumpit cor¬
pus, sicuti aqua fortis è sale & nitro secundum artem distilata, fer¬
rum frangit. Cum itaqe istud semen tollitur, corruptio etiam tolli¬
tur, Exempli causa: Ex stercore nascuntur uermes &c. non quod
stercus in uermes se uertat, sed semen in stercore fit, ex quo uermes
generantur per Vulcani digestionem & caliditatem, ita uermis dif¬
fert à stercore equino, si uermis esset stercus, nihil plane ab eo differ¬
ret, Verum cum nulla similitudo in eo est, necesse est, ut aliam habe¬
at generationem ex qua nascitur. Vua habet semen, quod est uini,
unde nascitur uinum, non è semine ex quo lignum crescit. Semen ex
quo lignum crescit, uideri & tangi potest, semen uero ex quo uinum
fit, uideri non potest, utraque tamen inseparabilia sunt, quemadmo¬
dum cor¬