95
MEDICORVM.
nes iniusta pro iustis magis amplectantur, deteriora optimis prae¬
ferant, inutilia magis quàm uere utilia ament. Foelix igitur iste ho¬
mo merito putandus erit, qui neglectis hominum friuolis fantasijs,
speculationibus, ac propria ratione inuentis, excogitatis fabulis,
ueritate contentus est, & per uiam à Deo praescriptam ad scientiam
pergit. Satis omnia clare à Deo exposita sunt, aliorum in compilan¬
dis uoluminibus opera minime indigemus, modo librum, quem ex
naturae lumine scriptum habemus, recte contemplamur, & paruu¬
lam abiecto textu glossam addamus; ut suprà ostendimus. Sat id ad
eruditionem perfectam erit, satis tuti in practica, ac omni curatio¬
neerimus. Tutum enim est, Deo fidere, & Deo qui fidit, haud facilè
in labyrinthum incidet, nec aegrotantes suos necabit, perdetue. Et
haec de Labyrintho Medicorum errantium, ac recto Medicinae usu,
errorisque explicatione, paucis scribere necessarium mihi uisum est,
ut sic in errore uersantes Medici citius exeant, & nondum ingres¬
si, diligenter, ne incidant, praecaueant. Quae candidus Lector aequo
animo accipiet spero: erroneus autem Medicus, minus mirabitur,
si in posterum forte audierit, alia ad Medicinam uia opus est, quàm
Labyrintho communi, & foeliciores circa Medicinam
futuros, qui contemptis ueteribus nugis ac ca¬
liginoso labyrinthi errore, lumen
naturae ducem sequi¬
tur.
Laus Deo.