95
DIALOGVS.
& peritoneum inclusum, ubi aquam intercutem, aridam, ut ueteres
locuti sunt, iamdudum concinnarat, hanc posteri tympanitam dixe
runt. Erat uero iamdudum à Medicis non ultimi nominis pręsagijs
derelictus, ab amicisque defletus ac conclamatus. Noster tamen Me¬
dicaster Praxile Aonide stupidior, id est nullius iudicij homo, mor¬
bi nec spetiem nec malignitatem intelligens (nocentior enim haec
Hydropis in calido & sicco corpore est) sanitatem cum magno fastu
pollicebatur, mox quoque pharmaca urinam elicientia, cuiusmodi
sunt Apium, Petrosilinum, Marrubium, Assarum, Nardusceltica,
& alia id genus bibenda miscuit, aegroque praebuit, tanquam flatuo¬
sus ille spiritus in sumine seu abdomine, perinde ac in utriculo con¬
clusus potius eius generis medicamentis obediret, quae per urinas
excernunt, quam potestate attenuantibus pharmacis, quibus tenui
or factus, partim absumeretur, partim per cutem tum euanesceret,
tum expiraret. Similiter neque per clisterem, cui oleum attenuanti¬
um partium ueluti rutae infusum, seminumque aliquot calidorum, cu¬
iusmodi sunt, Cimini, Apij, & alia istius massae ad utriusque medica¬
minis praesidium iniectorum locisque uicio proximioribus adhibi¬
tum, aliquid educibile foret, cum reuera haec propria istius morbi
methodus existat, per uias scilicet uiciniores, quod praeter naturam¬
est uacuare. Subinde & uentri cathaplasma admouit ex herba in
humidis locis genita, dubio procul & ipsa humida, & naturae refri¬
gerantis (symphaton ipsi uocant, tametsi alia sit) perinde ac si tan¬
tus tumor uaporolentiorque ille spiritus, per hanc materiam cogi
posset, ut citius loco cederet, quam per cutem expiraret, nihilomi¬
nus ipse suis nugis inhaerciis, tanquam foeliciorem curandi uiam
comperisset, amicis percunctantibus beneficium sanitatis semper
pollicitus est, donec sexto die aeger uitam pro spiritu illo uaporoso
efflasset. His satis credo me eius capitalem inscitiam & indelibilem
stupiditatem ceu inuincibili argumento probasse. Vt eius temeri¬
tas omnibus perspicua sit, & quam inique ac impie sibi ipsi palmam
in re Medica tribuat nugacissimeque hunc titulum circumferat.
Audet