95
DIALOGVS.
Audet enim bonis omnibus ac doctis insultare, contumelias infer¬
re, famae ipsorum detrahere, insidias clancularias machinari, &
tanquam Tessali insani filius se ipsum omnibus anteponere, se so¬
lum sapere, se unum principalem Medicum fore, & quod humanum
genus uel spiret uel aura fruatur superna, suae industriae reputat,
omnes superiores de possessione deijcit, omnibus nomen & famam
praeripit, qui tamen in solis stercoribus & fecibus Medicorum huc¬
usque uersatus sit. Antigenidas in tibicinio apprime nobilis mo¬
dulator, nihil aeque se animi labore & angi dicebat, quàm quòd cho¬
raules monumentarij, tibicines dicerentur. Quo, putas animo
ferret Medici nominis communionem cum baelua tam indocta tam
cruenta? profecto haud satis aequo. Sed satis audistis quàm egregijs
facinoribus, quibus uirtutum ornatibus, sibi hoc nomen compara¬
uit, quibus etiam ostentis hanc gloriam commeruit, quantis deni¬
que necibus mortalium, dexterae suae trophaea numerat. Quid re¬
stat? nisi ut communi consensu patriae utae necisque Magister pro¬
clametur, hoc est, carnifex ab omnibus dicatur: quem titulum tot
innocentissimorum hominum exitio parauit. Si olim à populo
Rhomano Archagatus, qui tabernam in compito habuit, uulnera¬
riamque ibi exercuit, à saeuitia secandi urendique carnificis nomen (ut
Plinius auctor est) accepit, exosusque omnibus fuit. Cur te qui in ne¬
ces hominum. tam turpiter, tam perfide, tam impie machinaris,
alio nomine dignentur? Carnifex profecto es, & carnificis nomine
uerius quàm quopiam alio nuncupandus. Imo illo deterior, quod
is noxios homines aufert, tu insontes bonos & bene meritos per¬
dis: ille ex magistratus & legum decreto necat, tu ex clancularijs
insidijs & praetextu medendi pernitiem infers. Sunt haec omnibus
apertiora, quàm ut silentio possint supprimi: sunt maiora, quàm ut
possint uerecunde commemorari. Iam tempus adesse scio (nam tem
pus omnia reuelat & moderat) quod rationem actorum tuorum ex
postulet: quod praestigijs tuis finem imponet, quod factis tuis
mercedem rependet, hactenus ingenium pessimum dissimulasti,
diutius