95
DIALOGVS.
recentius, ita & notius. In primis itaque hominis temperaturam
enarrato, morbum quo decubuit exponito, causam eius proferto,
nisi enim causam affectus noueris, nec morbum quidem intellexe¬
ris, synthomata & alia cohaerentia, à quibus potissimum medendi
rationem desumpseris, producito. Nam nisi haec tibi solertissime
explorata fuerint, quàm longissime à uera faciendorum ratione
aberraris. PRAETOR. Ne à scopo discedere uideamur, nobis edicito
quo morbo Antonius tibi languere uisus est, & qualia ei pharmaca
miscuisti. CIMBER. Dicam plane Praetor aequissime, sed ne me ob
uulgare dicendi genus contemnas oro, Nam simplici enarratione
utar, & quoad possum cauebo, ne ab hoc Philosopho in ambages
Philosophiae obstrusioraque disputandi loca abducar, quemadmodum
ipsum totis uiribus conari sentio, quod in his subtiliter magis quàm
utiliter Philosophi uersantur. Omnibus itaque ab arte alienis obmis¬
sis, ad rem ipsam accedam. Antonius, de cuius morbo inquisitio est,
capitis dolorem cum febre non admodum adurente, attamen continua passus
est, aderant quoque uigiliae cum alienatione. Ego praecipuam curandi
rationem putaui dolori ablationem. Ad hoc ipsi Pharmacum à me
pluries expertum temperaui, ex uino uidelicet maluatico, cui Hel¬
lebori, Agaricique ac Brioniae partes cum Cardomomo Cubebis,
Mace, nuce Muscata, Galanga, Been, alba & rubea, Gariophilis,
Cynnamomo, radice acori, Thynio, Epithymo & Zuccarum im¬
misi, & post debitam decoctionem per saccum percusum distillaui,
quo faciendi modo tam delicata fit potio, ut nulli qui ipsam degusta¬
rit displicere poterit. Nam ad formam Clareti redigitur. Verum hic
modus praeparandi pharmaca à caeteris aromatarijs ignoratur. At
egò magna industria à Magistro meo in Confluentia didici, cum
qua interim potione etiam multos curaui, dolorem capitis cum de¬
firamento passos. Est mihi ac semper fuit infallibile in his casibus,
siue cum febre siue sine febre fuerint, medicamentum. Imposui quo¬
que capiti eius cathaplasma ex Mandragora Iusquiniano, capitib.
Papaueris opio cumoleis refrigerantibus, ceu sunt nenuffaris &
L
uiolarum.