95
DIALOGVS.
diutius latitare non poterit: iam scelera, fraudes, insidiae, perfidiae,
quibus pene uniuersae naturae hominum nocuisti, erumpunt, in lu¬
cemque prodeunt. Vtinam in alio quàm in meo cognato crimina tua
reuelata fuissent. Sed hoc Dei munere factum arbitror, cuius iusti¬
cia est suos perpetuò falli non sinere. Si tu ob lentitudinem uindictae
te tutum putasti, nunc crede quod seueritate poenae tarditatem re¬
taliabit. Nunc cuncta lues semel adglomerata uenit. Quid dicam
amplius iam medius teneris, iam uinculum Vulcanium incidi¬
sti, è quo te extricare non poteris, quin flagitiorum tuorum meri¬
tum, recepturus sis. At uideo quàm terrifico uultu nobis minaris,
sed minime (crede) nos interpelles, scalpis caput, hoc te sontem esse
fateris, hac nota teipsum prodis, nec est quod iudicem toruis illis
oculis palloreque inferno uel moueri uel terreri arbitreris, qui ex eo¬
rum numero non est, ut uel minis terreatur uel blanditijs capiatur,
sed sui semper similis: qualem te inueniet, talem te iudicabit. Is autem
fraudem, perfidiam, capitalem inscitiam, impietatem, crudelitatem,
& alia tua improba facta, iam satis intellexit. Cognouit & illa turba
circumstans. Nemo tam stupidus erit, qui tyrannidem tuam non
exhorreat, qui carnificinam tuam non detestetur. Assunt non pau¬
ci, quibus parentes, natos, coniuges, fratres, ac sorores trucidasti,
quibus etiam amicos sustulisti, societateque humana (qua in uita ni¬
hil dulcius) spoliasti. Quod si ab his suffragia exigentur, te commu¬
ni consensu damnabunt, te talem carnificem communi studio abla¬
tum iri percupient, quod commune omnium periculum in te uer¬
satur. Nec tanta Praetoris aequissimi poterit esse clementia, ut eum
trucidatorem diutius perferet, quem non tam humanae uitae per¬
emptorem quàm uniuersae naturae inimicum comperit. Sed ut ea
quae nostra intersunt prosequamur, si potes ad obiecta respondeto.
crimina refellito, testimonia confutato, ne tuo ritu, hoc est, tyran¬
nico & instar barbaricae feritatis tecum agi, causari poteris: aut sal¬
tem ad causam auunculi mei, in qua praecipue postularis, quod habes
edicito, ne causa indicta damnabere. Id enim scelus, quo caeteris est
recentius,