95
DIALOGVS.
aegrorum dispensant, qua in re Medicum fraude sępe deludunt, quid
pro quo, ut in prouerbium abijt, exhibentes. Tandem haec omnia in ia¬
cturam & periculum aegroti redundant, qui pharmacis saepenumero
perimuntur: quib. sese sanatum iri sperant. Dicito tu mihi ô Philo¬
sophe, quem aromatarium uidisti, qui iuxta traditiones physicorum ge
nera herbarum tum campestrium tum hortulanarum in florib. folijs
stirpibus, radicibus, seminibusque cognouisset: an ne omnes uetulis
& idiotis ut dixi innituntur, quod quàm periculosum sit, tuo iudicio
aestimandum relinquo, Ego autem qui à teneris annis sub meis Ma¬
gistris, quos tu mechanicos uocas, maximo labore omnium harum
rerum pro officina necessariarum figuram, faciem, formam ac dispo¬
sitionem naturalem didici. In adultiori ętate adsueui. Non mirum si
modo in talium cognitione alios antecello. Accessit insuper artifi¬
cium, ut ea quae ad usum Medicum sunt optima meis manib. perco¬
quere & temperare doctus sim, modo etiam delicatiore quàm ulli ue¬
stri aromatarij. Quid dubitas talia mea medicamenta longe ualentio¬
ra his quae per aromatarios uestros praeparantur fore? Ego his de
causis tanta fiduciam in illis repono, aegrosque habendos iubeo quan¬
tam nemo doctorum in suis antidotis habere sit ausus, quod hi alie¬
no labori confidere habent. Prębetque ea res non modicam spem sani¬
tatis ipsis aegrotis, cum tale antidotum ex manib. meis sese acceptu¬
ros agnoscunt, quod si aliquoties secus ac putauerim ceciderit, tam
culpabile non erit, cum etiam boni sagittarij saepenumero à scopo ab¬
errant. PHILOSOPHVS. Iam satis perspicuum me etiam tacente
esse arbitror, Praetor disertissime, quanta sit hominis istius insania,
qui morborum quos curat non solum notiones, quas scire necessari
um est, sed etiam uulgarium Medicorum nuncupationes ignorat. In¬
terrogatus enimuero de Antonij auunculi mei morbo, synthoma
profert, rationes suae medelae afferre iussus, coquinariae fumos prae¬
tendit. Dignus profecto qui fumo puniatur, quod omnium oculos tam
crasso fumo praestringit. Cocum merum, aut cupediarium loquentem
plane audiuimus, Medicum qualem sese iactat nusquam percepimus.
L ij
Quis