95
DIALOGVS.
Quis nempe illum Medicum estimabit, qui nil medicum uel enuncia¬
re uel operari nouit: sicuti neutiquam illum poetam, aut musicum cre¬
dimus, qui pręter cantum aut numeros uel canit uel scribit. Quippe
cum coquere tum pinsere, & id genus seruilia facere, ad Medicum ni¬
hilmagis attinet, quàm uestes incidere, consuere, ac sarctionari, &
siqua alia sunt in reip. sordida opificia ad magistratum, cui satis est
his recta ratione uti posse, non facere. Sic nec Medico pigmenta ca¬
thaplasmata, catapotia, bellatia, tragemata, alexipharmaca, & id ge¬
nus alia commiscere opus erit, sed scientifica ratione his nouisse per¬
fungi, Quod si in parandis huiusmodi antidotis improbi ingenij opi¬
ficem nactus fuerit, qualem tu modo depinxisti, qui uel fraude uel ig¬
nauia, & opere, & opera sua abutitur, Is tibi profecto simillimus erit,
nec lac lacti, nec ouum ouo magis simile, quàm tu illis, quos modo tuo
penicillo deliniaueras, qui usque hodie cum eis eundem gestas amictum.
Omnia etenim uitia, quae singulos habere notasti, in te uno & solo
resident. Es nempe inter ignauos ignauissimus, inter inscios insci¬
entissimus, inter fraudulentos fraudulentissimus, inter sophistas nu¬
gacissimus, inter improbos improbissimus. Si memineris te ex eo¬
rum grege fuisse, ex aequo meminisse uidebis, quantis nugis omnia tua¬
egeris, quanta impostura, quanto fuco, singula oppleueris, qui toti¬
es umbram pro corpore, adulterina pro natiuis, amarum pro dulci,
uile pro precioso, necem pro uita, ex taberna tua tum uendideris, tun
praedestinaueris. Et qui modo rudentes & remos cum armis permuta¬
sti, audes eos qui tecum in eodem ludo nutriti, tot fraudib. incessere,
quasi Eginita Cretensi melior sit. Quis melius lupum quàm lupus no¬
scit? Quis indignius moechum quàm Clodius accusat? Nihil minus
necesse fuit quàm hoc ulcus tangere, quàm haec carcinomata refri¬
care. sed tibi minus cordis quàm oris inest, pari nanque fronte ac im¬
pudentia effutisti, te ab ineunte aeuo omnium praesidiorum materiam
nouisse, & adultiori aetate impenso labore illam quaesijsse, ut fastigium
artis solus penè attigisses, quasi omnium rerum quas officina medi¬
camentaria exigit, cognitionem solus haberes. Quid à te dici potuit
nugatius.