95
DIALOGVS.
nugatius, cum reuera in noscendis simplicium medicaminum gene¬
ribus, tua peritia nunquam tanta fuit, ut Petrosilinum probe cognos¬
ceres. Seridis herbae uulgatissimae genera, secundum faciem distin¬
guere neutiquam potueris, Intybam penitus ignorares. Quid Eu¬
patorium? quid Epatica? quid Centaurea? quid Napi? quid Eruca?
quid Sesimum? quid Strutium? quid Condisi? quid Amomum? quid
Fumaria? quid Gramen? & alia sexcenta officinae delegata prorsus
nescires. Tanta in materia medicamentorum tua est peritia, si men¬
tior, profer in medium recensita, & unum aut alterum iuxta Germa¬
nam speciem in suis floribus, stirpib. stapis, radicibus, ac folijs, cir¬
cumscribe, patiemur à te redargui mendacij, iniuriae reuinci. Sed dum
alios ignorantiae insimulas, te ipsum omnium ignorantissimum in¬
dicasti, & te ipsum magis infamasti, quàm quod aduersus illos quic¬
quam probasti. Non sunt exotica quę tibi proposui, nec ab Indis aut
Trogloditis petita, nobiscum sunt, nobiscum nascuntur, & quae sin¬
gula tituli scriniarum simplasiae adesse pollicentur, sed quàm uere. quàm
synceriter reddant, tu tuique similes uiderint. Quorsum igit sese tua
ineffrenata iactantia proripiet, quae eo est intollerabilior quo peri¬
culosior, & bonis omnib. execrabilior. Tu tibi palmam in arte medi¬
camentaria arrogas, cum adsint qui te uulgatissima opificij nunquam
nouisse asserant. Tu caeteros pharmacopolas, tum opere tùm opera
te superasse gloriaris, cum hię adstent qui te obsoniorum potius quàm
pharmacorum coquum fateantur. Edicito saltem unum insigne opi¬
ficium, quod prae alijs unquam concinnasti. Edicito plane, hic pone
me sunt qui propere refellere possunt, qui rotundo ore enunciant te
ne pycheam quidem (quod omnium quae officina habet pharmaco¬
rum factu facillimum est) unquam probe confecisse. Quod si, & Tra¬
gemata, & Bellaria, aut Anysum. Coryandrum, Cynnamomum, &
alia id genus, ductili tunicarum specie circundare posse te iactas, item
saccarum in uarias rerum effigies, aut placentarum diuersa genera
ut masapanes, cum amigdalis aut pinearum nucleis effingere, ganeę
id est uenditatio non artis ostentatio, dulciariumque uerius, aut cupe¬
L iij
diarium,