633
196 EVONYMI
sum est tamen hoc loco eas recensere,
quòd Raimundus uideatur omnino in
aqua ardente, haec remedia destillari uel¬
le, potius quàm in uino, ut qui ubique
liquores perfectiores & saepius destil¬
latos probet.
R. radicum foeniculi, rusci, capillo¬
rum Veneris, asparagi, raphani, petrose¬
lini, eryngij, milij solis, endiuiae, scario¬
lę, singulorum partes aequales. misce et
lento igne destilla. (Apparet hunc li¬
quorem mouendae urinae, & aduersus
calculos utilem esse.)
Alia. R. Caryoph. nucis musc. masti¬
ches, doronici, zedoariae, galangae, pi¬
peris longi, corticum citri, saluiae, sam¬
puci, (forte samsuchi,) anethi, spicę nar¬
di, ligni aloes, cubebarum, cardamo¬
mi, lauendulae, mentae, pulegij, origani,
calami aromatici, sticados utriusque,
chamaedryos, chamaepityos, (singulo¬
rum partes ęquales,) et parùm moschi.
Trita destillentur. (Facultates sunt eae¬
dem quae aquę uitę simplicis, sed longè
effica¬