633
THESAVRVS. 197
efficaciores. Vel eędem quae supra
lijs aquae uitae compositis ex pluribus
medicamentis attribuuntur.) Deinde
sequitur aqua ex multis remedijs fri¬
gidis composita, non suo loco (ut ui¬
detur) quam supra commemoraui, in
Essentia quinta frigida. Deinde sub¬
ijcitur Aqua uitae perfectissima, (ut uo¬
cat: nimirum quòd ex plurimis ijsque ca¬
lidissimis composita sit.) R. Euphor¬
bij, serapini, opopanacis, pyretri, cap¬
paris, schoenoathi, spodij, bdellij, pipe¬
ris longi & albi uel nigri, cubebarum,
castorei, zedoariae, singulorum partes ae¬
quales. quibus addes mastichen bonam,
& parùm ambrę, croci, & ossis de cor¬
de cerui. Item R. omnia antedicta in
quis compositis, et igne lento destillen¬
tur. Est enim aqua mirabilis, & remedi¬
orum omnium mater ac princeps: cuius
mirabiles & innumerae sunt uirtutes
contra omnes passiones frigidas. Et
fit tali modo, &c. subiungit autem de¬
stillandi modum per serpentinas, ut
N2