633
218 EVONYMI
spiritus suo odore confortandos, et con¬
tra capitis dolores, &c. Sunt qui simpli¬
citer in uino infundi iubeant, alij uase
optimè obturato (quidam in lagena stan¬
nea) posito in cella uinaria, in fimo equ¬
no, in balneo Mariae, in Sole, in paleis
aut stramento conciso, in calce cui
qua pluuialis aspergatur in lagena.
Aquas uirtutu Gualtherus Ryffius in
suo Destillationum libro complures cum
aqua ardente compositas describit, pau¬
ciores uerò aromatibus & caeteris spe¬
ciebus in uino maceratis, quae tamen
pręferendae uidentur ubi uitia leuiora
sunt, & corpora sicciora, & minori ca¬
liditate indigent. Sumptu quoque & tem¬
pore minore fiunt. Et licet in his quoque
aquam triplicem colligere, uiribus diffe¬
rentem, ex quibus mediam pręcipuè pro¬
bârim. Nam aqua uitae purior circa ini¬
tium destillationis fluit, circa finem
quosior. Ex aromatibus uerò & gum¬
mis, prius dilutiores partes ascendunt,
calidiores & sicciores sequuntur, quod
uel