633
THESAVRVS. 219
uel color magis magisque ad ruffum uer¬
gens declarat. Postremae ustilaginem
lent, & gustu insuauiores sunt. Sed ex¬
tra corpus efficaciter adhibentur, &c.
Verùm triplex melius colligitur ex aro¬
matibus & speciebus siccis tantum, non
in uino, sed aqua ardenti quę nihil am¬
plius phlegmatis habet rectificatis: in
quibus similiter mediam elegerim.
Aquis uirtutum, aliqui etia semina
dorata diuretica admiscent, & foenicu¬
lum, uiolas, petroselinum, saxifragam, thus¬
mastichen, pomum arantium: praeter aro¬
mata & herbas odoratas, saluiam, costum,
rutam, abrotonum, serpillum, lilium con¬
uallium: Talis Arnoldo cuidam Parisien¬
si adscribitur.
¶Omnino in aromatum tum specie¬
bus, tum numero & pondere uarietas
est. Sunt qui ad diuersa aromata, ut ca¬
ryophyl. nucem musc. cinnamum, singu.
semunciam: (quibus alij addunt zedoa¬
riae, galangae, piperis longi, granorum pa¬
radisi, singul. drachmas duas,) saluiae &